Noctua Minervae

Noctua est nomen avis. Avis est bestia quae in aere volat. Noctua est avis quae nocte (vel noctu) volare solet. Itaque est avis nocturna et noctuae a nocte nominantur. Nocte sol terram non illustrat et lux non est. Eo tempore multa animalia dormiunt quia oculi eius in tenebris videre non possunt. Sed noctua magnos oculos habet et fere sine luce videt: noctua nocte carpit bestias parvas et eas est.

Apud Romanos, Minerva est nomen deae sapientiae atque eius nomen, apud Graecos, est Athena. Ego credo noctuam esse symbolum sapientiae propter potestatem videndi sub obscurum noctis: Noctuae, mirabiles bestiae, vident quod invisibile est aliis. Eo modo sapientia efficit ut videamus quod occultatur. 

Quid videtis in imagine? 

Non tantum noctuam, sed etiam quod videtis est nostra Universitate Bogotae, nominata quoque Urbs Alba vel Universitaria. Nostra Universitas similis forma noctuae est! Et talis forma nos monet ut, si modo doceamur, si modo studeamus, tenebrae recedant. 

Potestis reperire hanc imaginem et alias in http://gestiondocumental.unal.edu.co/relatos-desde-el-aire/ ubi quoque potestis legere quomodo mutata est Universitas adhuc.

Comentarios